Liber Sapientiae*

Caput 5: 15

quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
(* Traductions européennes)

Glose

Lanugo est, quae a vento tollitur.Quae ex flore herbarum marcido oriens, carnis fragilitatem exprimit, quae a vento aegritudinis, vel molestia corporis cito tolletur,quia omnis caro fenum. Et tanquam spuma gracilis.Spuma ex aquis edita super aquam enatat. Hic est appetitus humani favoris, et jactantiae vulgaris, quae procella tentationis vel discussione judicii dissolvitur, vel dispergitur, id est quam vana fuit probatur.